retro domum * impressum * ad indicem
sum sum sum ipse iterum
 
HAN SHAN SZI
(Hans Zimmermann)
- Iohannes Carpenter (Latine) - Iannîs Tektôn (Graece) -
- Iochanan Charasch (Hebraice) - Hansa Takscha (Sanscrite) -
 
grammaticus simul magister linguarum literarumque antiquarum
et scientiarum ethicarum
praeceptor discipulos Gymnasii Augusti Gorlicensis tractans
philosophus Platonis dialogos Plotinique Enneadas diligens
*
aD mcmlxi : puer vi annos natus
 
Colonia Claudia Ara Agrippinensium L annos natus
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
litteris philosophiae, indologiae, 
comparantium religionis scientiarum mihi incubitis
gradum magistri artium universitate Bonnensi adeptus
studiisque Latinae linguae et geographicae scientiae
in gymnasiis praecipiendae additis
Vechtae primum examinatus
referendariato deinde in Vacuo Frisiae gymnasioque Papenburgensi
usque ad examen praeceptorum alterum confecto
hanc in Iacobi Bohemi orientissimam Germaniae urbem traiectus
 
his in paginis disiecti membra poetae offeram:
et exempla musicae et carmina
 
et aliarum artium liberalium litteras
- praecipue:
Gervasii Tilleberiensis "otia imperialia",
decisionem primam (de mundi creatione) -
Latine, Germanice
quae usa sunt
constituto Constantino
in sua praefatione et praecipue
Honorii Augustodunensis "imagine mundi";
eundemque ad finem edidimus ac re- con- trans-tulimus
haec glebalia globalia
:
Genesin, cap.i de mundi creatione,
cap.ii et iii de paradiso, de cognitionis arbore,
cap.IV de Cain, cap.V-XI de deluvio etc.
connexam cum narratione de
specu thesauris (scholae Ephraem Syri)
&
Hiob, carmen creationis
Hebraice, Graece (LXX), Latine (Vulgata)
&
evangelium secundum Marcum (gr./lat./germ.)
evangelium secundum Ioannem (gr./lat./germ.)
~
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
narrationem de mundi globi creatione
ex Parmenidei carmine
atque ex Platonis Timaio sumptam -
Graece (Platon), Latine (Calcidius), Germanice
Ciceronisque Somnium Scipionis
connecto Ovidii Metamorphoseon initio
 ~
et nativitatem Domini in Maronis Ecloga iv
et nativitatem Veneris in Hesiodi Theogonia explicatam
Graece, Germanice
et nativitatem novi anni magni
connectis planetarum intervallis
 +
Boethii tractatum "de hebdomadibus"
Thomae Aquinatis summae theologiae
quaestionem cviii
"de angelorum novem choris"
et fragmenta Novalis
Germanice
et
Iacobi Bohemi Auroram
Germanice
et
Iohannis Valentini Andreae
Nuptias Chymicas Christiani Rosicrucis
Germanice et partim Latine
 
Chrétieni Wolframique "Per-ce-vallem"
de lapide excelso ex illis caelis in exilium lapso
qui nunc lapis exilis invenitur:
"lapsit exillis"
lingua Franca vetere et Germanica mediaevali editum
comparatumque Parsifali Ricardi Wagneri,
cuius etiam aurum Rheni travestivimus
atque Veneri deditas abietis aedes 
eduximus exegimusque
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Rgvedam,
ex nono circulo primum carmen,
ex decimo circulo carmina lxxi atque lxxii,
lxxxi atque lxxxii, xc et cxxi et cxxix -
Sanscrite (i.e. Indica lingua antiqua), Germanice
 +
Vedantae filum ac Yogae filum,
Chandogya-Upanishadam magnam
in Pauli Deussenis translatione
 +
Bhagavad-Gitam (id est: excelsi carmen)
Gautamae Buddhae
magnam de fructu vitae contemplativae orationem
 in quibus vita ipsa nascitur
sive ex "germine aureo" (Rgveda x,lxxxii,v seq. et x,cxxi,i)
sive ex "loco voluptatis" (Vulgata, Genesis ii,x)
sive ex "erdenwunsches überwal";
fontes enim antiquissimi liquorem dant novissimum
sic ut fons paradisiascendens e terra,
"irrigans universam superficiem terrae" (Genesis ii,viii)
 
bibite fratres et vivite
nam
SATO  BANDHUM  ASATI  NIR  AVINDAN
HRDI  PRATÎSHYA  KAVAYO  MANÎSHÂ
(Rgveda x,cxxix,iv)
 
 
domumquae sunt dextra-sinistra?  * emaille?!
 
 
******* tela totius terrae *******  
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 retro                                                   summam ad paginam